Ingentes quod aquas rates mouebant
atque urbem quatiebat excitata
magnis puppibus unda, quaeque templa
ridebant plateasque riuolosque,
irati Veneti queri solebant.
Naues faucibus in uias apertis
artas innumeros cauae spuebant.
Mutatis luibus metuque rebus
uix ullum Venetos petit uehiclum
uel uerrens maria appropinquat urbi
nec pontes aliena gens frequentat,
cauponasque adit et uetus theatrum,
cui signum est uolucris renata flammis.
Suspirant Veneti, quod effugatis
nummus nauibus aduenisque iam dest.
Nec cauponis emunt cibos neque humor
uenit nec camerae locantur ulli
nec res, quae reuocent iter, parantur.
Num praestet nimiam, rogo, cateruam
quam nullos alere aduenas uocatos.
https://www.forbes.com/sites/rebeccahug ... omic-blow/