Praeses Ursula Turcum adit tyrannum
una cum Carolo , suo sodali.
Dictator Recep Erdogan , cum uterque
summa se reverentia salutet,
in sella Carolum iubet sedere,
ut mos est , posita propinque apud se.
At considere praesidem Unionis
in lecto iubet is remotiorem,
quod fortasse ibi feminis decori est.
Summisse Carolus tacens apertam
eius neglegit haesitationem.
En, a consociatione pulchra
nos cives regimur, si ipsi regentes
indulgent domini malignitati.