Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Jun 2022, 07:30

Emilius/"Aemulus" M. Cioran philosophus et essayista Romanicus obit Lutetiae.
Natus est a.d.VI Id. Apr. anno MCMXI in Transylvania.
Ab anno MCMXXXVII vixit in Francogallia, ubi in mansione sub tecto sita habitavit parva.
Edidit aphorismorum collectiones, quarum est acer pessimismus et nihilismus.

Diligerem mundum, in quo nulla inveniantur criteria, nulla forma, nullum pricipium,mundus
omnino incertus ac dubius.
Nam mundo in nostro omnia criteria, formae principiaque inania et insulsa sunt.


https://de.wikipedia.org/wiki/Emil_Cioran
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Jun 2022, 07:00

Ioannis-Paulus Carolus Sartre philosophus, dramaticus, religionis criticus in lucem editur Lutetiae,
qua in urbe et obiit a.d. XVII Kal. Mai. anno MCMLXXX.
Qui inter philosophos existentialismi gravissimos habetur.
Anno MCMLIII convenit illum Martinum Heidegger, a quo se averterat.
Diutissime cum Simona de Beauvoir una vixit in coniugio "difficili".

https://de.wikipedia.org/wiki/Der_Liebe ... und_Sartre
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Jun 2022, 13:45

Fredericus Guilhemus de Humboldt doctissimus, scriptor, rerum civilium peritus in lucem editur
Potisdamiae ad Berolinum sitae.
Obiit a.d.VI Id. Apr. anno MDCCXXXV Berolini.
Quem rem educatoriam in Borussia funditus reformasse Neohumanismi spiritu adductum constat.
Universitas Berolinensis nomen ducit ab eo.

https://www.google.de/search?q=wilhelm+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Jun 2022, 08:30

Titus Flavius Vespasianus imperator Romanus obit Aquarum Cutiliarum LXIX annos natus.
Imperator se Imperatorem Caesarem Vespasianum Augustum ipse nominavit.
Natus est a.d. XV Kal. Dec. anno DCCLXII a.u.c. Falacrini in Sabinorum finibus siti.
Primus erat imperator ex gente Flavia oriundus.
Bello civili confecto victor discessit illo anno, quo quattour fuerunt imperatores, anno DCCCXXII a.u.c.
Inclutissimum est illud Vespasiani: PECUNIA NON OLET.
Id verum esse quis negaverit? Doleo.
Pecuniam eam esse rem, qua efficiatur, ut mundus circumvertatur, constat.
Quam rem his diebus exprimimus his usi verbis Anglicis: Money makes the world go round.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 24. Jun 2022, 09:47

Fredericus Hoyle astronomus et mathematicus Britannus nascitur Bradfordi.
Decessit a.d. XIII Kal. Sept. anno MMI.
Optime meruit de origine elementorum explicanda e.g. quomodo carbonium
in unum confundendo nascatur in stellis.
Idem in cosmi ipsius origine exponenda versatus est.
Cui titulus SIR a regina Angliae attributus est ante L annos.

https://www.google.de/search?q=fred+hoy ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Fred_Hoyle
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CC annos

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Jun 2022, 08:02

Ernestus Theodorus Guilhelmus Hoffmann magnus et inclutus scriptor Theodiscus obiit Berolini.
Natus est a.d. VII Kal. Iul. anno MDCCLXXVI Regiomonti, qua in urbe ille Immanuel Kantius natus
erat eius contemporalis.
Idem erat iuris peritus, componista, musicae criticus, delineator, caricaturista.
Opus reliquit amplissimum et varium.

Quid amori spatium, quid tempus? Nonne in cogitato habitat? Num id modum habet?

Qui per somniorum regnum gradi audet, perveniet ad veritatem:



https://www.google.de/search?q=e+t+a+ho ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/E._T._A._Hoffmann
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXVIII annos

Beitragvon marcus03 » So 26. Jun 2022, 08:57

Divus Augustus adoptat Tiberium Claudium Neronem privignum suum
filiis Lucio Gaioque Caesare ante adoptatis defunctis.
Qui imperavit ab anno XIV ad annum XXXVII p.C.n.
Decessit a.d. XVII anno XXXVII Miseni.
Inter eos erat imperatores, qui diutissime imperabant.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Jun 2022, 06:47

Sir Alfredus Iulius Ayer philosophus Britannus obiit Londinii aetate LXXVIII annorum.
In lucem editus est a.d. IV Kal. Dec. anno MCMX Sancti Ioannis Silvae ad Londinium pertinentis.
Optime meruit de empirismo logico, quem reddidit popularem in terris Anglice loquentium.
Innotuit operibus, qui inscribuntur LINGUA, VERITAS, LOGICA et PROBLEMA SCIENTIAE
Ab anno MCMLIX logicam professus est Oxoniae.

https://www.google.de/search?q=alfred+j ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Alfred_Jules_Ayer
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCX annos

Beitragvon marcus03 » Di 28. Jun 2022, 09:16

Ioannis Iacobus Rousseau scriptor, philosophus, paedagogus, naturae explorator componistaque
nascitur Genevae.
Decessit a.d. VI Non. Iul. anno MCMLXXVIII in oppidulo ad Lutetiam sito.
Multum valuit philosophia theoriaque politica et educandi arte aetate erudita,
cuius progressum promovit atque auxit.
Inter eos fuit, qui rerum conversioni in Francogallia anno MDCCLXXXIX factae viam patefecerunt.

https://www.google.de/search?q=rousseau ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CVIII annos

Beitragvon Tiberis » Di 28. Jun 2022, 12:04

Franciscum manus atra Ferdinandum,
qui spes imperii fuit suprema,
hoc per insidias die interemit.
:(
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11470
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 29. Jun 2022, 07:46

Paulus Ernestus Klee/"Trifolium" pictor et graphicus Theodiscus in Helvetia natus obit
in Muro Alto ad Lacum Maiorem sito, ubi et psychologus et philosophus inclutus Erich Fromm decessit
ante annos XLII, qui socialismo humanistico favit. ("HABERE AUT ESSE" et "AMANDI ARS")
In lucem editus est a.d. XIV anno MDCCCLXXIX in regione urbis Bernae.
Pertinet ad expressionismum, constructivismum, cubismum, primitivismum surrealismumque.
In circulo artificum gregis versabatur, qui Eques Caeruleus appellatur.
Pictore Wassily Kandinski utebatur amico.
Ab anno MCMXXXI in artis academia professus est Dusseldorpii.

https://www.google.com/search?q=paul+kl ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ClaudiaK » Mi 29. Jun 2022, 10:39

marcus03 hat geschrieben:In circulo artificum gregis versabatur, qui Eques Caeruleus appellatur.


Bild Bild
1. turris equorum caeruleorum picta ab Francisco Marc
2. tegimentum primae collectionis imaginum
ClaudiaK
Consul
 
Beiträge: 337
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07

Re: Abhinc D annos

Beitragvon marcus03 » Do 30. Jun 2022, 07:30

Ioannis Capnio(n)/"Reuchlin" philosophus, humanista, iurisconsultus legatusque obit Stutgardiae.
In lucem editus est a.d. IV Kal. Feb. anno MCDLV Porzae, quae urbs nunc PFORZHEIM appellatur,
quam ornamentis in ea confectis inclutam et Abnobae sitam esse constat.

Primus erat linguae hebraicae peritus Theodiscus, qui confessionis Christianae erat.
Illa aetate anti-iudaica alias non despexit religiones.

https://www.google.de/search?q=reuchlin ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Johannes_Reuchlin
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMIC annos

Beitragvon marcus03 » Fr 1. Jul 2022, 07:01

Nero Claudius Drusus, qui Drusus Iunior nominatur, filius unicus
imperatoris Tiberii et eius uxoris primae, Vipsianae Agrippinae, decessit.
Ille Seianus eum venenó e medio tolli iusserat.

https://www.google.de/search?q=nero+cla ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Jul 2022, 07:53

Ermanus Carolus Hesse/Hassius scriptor, poeta pictorque Theodisco-Helveticus,
qui se Emilium/"Aemulum" Sinclair nominavit auctor, in lucem editur Calwae, quod oppidum
olim tenisia mensali innotuit (ante XLV fere annos, quo tempore auctor ipse eam tenisiam egit.
Cui praemium Nobelianum tributum est anno MCMXLVI et insigne POUR LE MERITE anno MCMLIV.
Obiit a.d.V Id. Aug. anno MCMLXII Montagnolae in Helvetia sitae.
Innotuit operibus DER STEPPENWOLF, SIDDHARTHA, DEMIAN, DAS GLASPERLENSPIEL, NARZIß ET GOLDMUND.
Cognitio sui ei maxime cordi erat humana.
Anno uno ante Hassii mortem ille Ernestus Miller Hemingway decesserat
eodem die - morte voluntaria quidem LXI annos natus.

https://www.google.de/search?q=hermann+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10331
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste