ille ego qui hat geschrieben:Solesne tu saepe pelliculas spectare?
Non soleo. In theatro cinematico fui ultimum ante annos permultos,ex causis quidem,
quae ad pellicularum virtutem non pertinent.
Nihil paene spectare iam soleo nisi documentationes, quarum optimae spectentur licet
apud stationes transmissorias ut ARTE, PHOENIX, ZDFinfo, ServusTV, 3SAT, NTV, WELT-doku,
BRalpha-que
Inter illas iterum atque iterum multae inveniuntur, quae de antiquitatis sunt rebus.
Hanc seriem tibi commendare velim:
https://www.ardmediathek.de/sendung/alp ... GVmNDIzZGECeterum censeo multae ex his documentationibus animum multo magis vinciunt iis,
quae in scholae docentur in disciplina e.g. historiae, geographiae, rerum socialium.
Quas spectans adhuc numquam obdormui, cum in scholis saepissime fiat, ut discipuli:ae celerius
taedio capiantur et id faciant, quod Theodisce "abschalten" vel "aussteigen" appellatur.
Ad hoc censeo et scholam esse valde reformandam omnen ut ecclesiam Catholicam, quae iamdudum
in se ipsa collabi coeperit, quod "implodieren" dicatur.
https://www.youtube.com/watch?v=-q0Sm8Kldn0https://www.youtube.com/watch?v=on-O5v3UcBk