interdum miror atque obstupesco, quot homines sibi assumant de re iudicare, cuius nullam habeant notitiam. Quam si haberent, non poscerent caelum esse "servandum". Nam quomodo fieri potest, ut status caeli, cuius natura mutabilis est, quasi retineatur mutabilitasque eius coerceatur, nisi forte naturam ipsam neglegimus? At sacerdotes novae superstitionis credulae multitudini persuadent caelum "servari" posse, nisi plus dioxydii carbonici emittatur, quod causa sit calefactionis. Quid? Nonne tabellis docemur priorem semper fuisse calefactionem quam copiam dioxydii carbonici auctam? Maria, quo magis calescunt, eo minus dioxydii carbonici possunt excipere: sequitur, ut eius copia in aere crescat nonnullis saeculis scilicet intermissis. Dioxydio carbonico licet calefactio aliquantillum ingravescat, maxima tamen ex parte calefactio vi solis efficitur.
Sed ubi quis nihil scit, quid ei est reliquum nisi ut credat? Praeterea semper fiebat, ut , si quid mali accidit, quorundam hominum culpae id tribueretur. Aetate media exeunte, cum caelum frigesceret, strigae , apud quas multitudo culpam opinabatur, gravissimas poenas luerunt. Haud scio an Nazistae Iudaeos calefacti quoque caeli , si modo tum de calefactione fuisset disputatio, insimulaturi fuerint.
Ceterum errant , qui caelum mutatum ad unam solam causam redigant. Nonne iam eo perventum est, ut, quidquid mali accidit, ad dioxydii carbonici incrementum referretur? non iam refert, nimis an parum pluat in aliqua regione, dura an tepida sit hiems: cuiusvis incommodi accepti causam in nimia dioxydii carbonici copia esse pro certo habetur. Eo credula multitudo insania processit, ut suae ipsius oeconomiae nocere mallet quam consuetudinem vitae ad caelum mutatum accommodare.