Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
consus hat geschrieben: Nonne timendum est ne posthac schola futura sit quattuor dierum?
consus hat geschrieben: sed puto rationi quoque et consilio locum esse dandum, ne temeritate impulsi et inconsiderantia frustra laborem suscipiamus.
Tiberis hat geschrieben:In tanta quidem insania non iam audiuntur, qui de caelo calefacto aliter sentiunt.
marcus03 hat geschrieben:Quos dicis? Trumpos? Peritos corruptos aut emptos?
Longipes hat geschrieben: Certe nos harum rerum imperitos iudicio abstinere oportet.
Longipes hat geschrieben:Non cuncti studiosi seditiosi.
Tiberis hat geschrieben: Non nego in eius asseclis esse, quibus caelum servandum sit curae
Tetigisti acu, mi Tiberis! Restat ut ad linguam liberam et mentem coercendam quasi nova „ Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis“ instituatur.Tiberis hat geschrieben:... novam credas religionem esse ortam...
Scribenti mihi, optime Longipes, "auctore* illa virguncula Sueca" auctoritas ante oculos obversabatur quam puella imprimis apud iuventutem nancta est. Neglexi cetera.Longipes scripsit / hat geschrieben:...Iure eam auctricem vocari non credo – ...
Ita quidem videtur esse, mi Longipes, sed, ut scripsi, timeo ne homines isti immoderati legitimo discipulorum obsint studio.Longipes scripsit / hat geschrieben:...Initio de studio discipulorum disputavimus. Ad quod ista secta "Extinction-Rebellion" non pertinet
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 59 Gäste