Tiberis Conso suo, Sphingi miserandae, s.d.p.
ne dubitaveris, optime Conse, quin iam pridem illud aenigma soluturus fuerim, nisi adhuc persuasum mihi esset solutionem ab unoquoque sodalium facile inveniri posse.
sed status huius fori "latine loquendi" vere tristissimus est:
quibus irritationibus adhibendis possit fieri, ut nostri sodales paratiores sint ad Latine loquendum, plane nescio. sunt, qui haud mediocrem usum habere videantur in sermone Latino ; sed cum doctissime disserant de rebus grammaticis, tamen ab hac fori nostri parte abhorrent ut a morbo contagioso. qui - secundum quoddam proverbium - nescio an taceant veriti , ne non diutius philosophi habeantur.
quid ergo?
satin nobis erit alterum cum altero hic colloqui?
aut transfugiamus ad colloquia Latina "aemulantia" radiophoniae Finnicae?
optime vale!