- Code: Alles auswählen
Rem miram accipio: uinum infudisse lagoenis
diceris et posthac imposuisse seras.
Res solet, o Victor, fieri contraria per te:
Demptis grata seris fundere uina soles.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Rem miram accipio: uinum infudisse lagoenis
diceris et posthac imposuisse seras.
Res solet, o Victor, fieri contraria per te:
Demptis grata seris fundere uina soles.
Deposita tunica - Gygi credamus, amici! -
Femina continuo desinit esse pudens.
Mortua me non est mea Musa tacente putanda.
Versus semper alit pectore uiua meo.
Versus semper alit, quos nunc licet edere nobis.
Edere si nequeat metra, poeta perit.
Post tenebras miserum longas lux orta salutat
subridetque mihi mane serena dies.
Vtrum derides me, candide Phoebe, dolentem
an, quod abest, mecum, Phoebe, puella, doles?
O quando iunget - uenturum scimus - amantes
sol in caelo oriens cuncta tegente duos?
Lectum fessa premunt ob morbum membra iacentis,
hacque meae iubeor luce manere domi.
nobis iam melius miseris medicamine sumpto:
Hespere, fer sicco pocula, sere, mihi.
Quaerere non possum: Quando potare libebit?
Semper enim scimus, sicce, libere tibi.
Quaero propterea: Quando potare licebit?
Pocula enim dominam saepe uetare refers.
Vergilium pueris aperire paramus et ore
exiguis heros mentibus ille datur.
Dormit pigra cohors atque abritor ossa reuolui,
si qua tibi maneant, rupta, Maro, sub humo.
Vis Nasonis opus pueris monstrare magistri.
Quidquid temptabis dicere, somnus erit.
Quem Sulmo genuit, quem barbara terra cecidit,
Vindobonae tu iterum cogis obire docens.
Vtrum praefertur, Victor, ceruisia uino
an spernis Cereris pocula cocta deae?
Quidquid habes, potas nullo discrimine, Bacchus
dummodo sacrarit numine uasa suo.
Zythophilus hat geschrieben:
- Code: Alles auswählen
Vergilium pueris aperire paramus et ore
exiguis heros mentibus ille datur.
Dormit pigra cohors atque abritor ossa reuolui,
si qua tibi maneant, rupta, Maro, sub humo.
Illa pigra cohors ne necet nostrum magistrum,
Ne careamus hic versibus Zythophili.
Stultitia, es ueritus, ne operante poeta periret.
Viuit adhuc et eum scribere metra uides.
Quidnam uult mulier, dic, quidue animus cupit eius?
Femineam mentem nemo aperire potest.
Multo difficilem causam magis esse putamus,
quod nescit mulier, quid uelit, ipsa petens.
Immemor urbanae carpis modo rustica uitae
gaudia nec iam dest grata taberna tibi.
Quid caupona tibi? Stabulum nunc gaudia praebet
et tibi pro sociis foetidus hinnit equus.
Aethera tam maestam sortem plorare uidetur,
sed lacrimis pluuiis imbreque gaudet humus.
Est sine luce dies exorta, tegunt nigra solem
nubila. Phoebe, ueni! Gaudia grata refer!
Versibus impariter iunctis nescire fateris
Femineos animos. Auxilio veniam:
Carmen* femineis Graecum de mentibus exstat:
Versibus his lectis omnia perspicies.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste