consus hat geschrieben:Incredibili nunc celeritate, amici carissimi, aenigmata et proponi videntur et solvi…
nonne aenigmatibus tam crebro continuandis absentiam complurium septimanarum compensare vultis ? quotienscumque hoc forum repeto, aenigmate novo brevissimo tempore soluto quasi facultas respondendi sive cogitandi mihi sero venienti adimitur. festinate lente, amici !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Αἰαῖ αἰαῖ αἰαῖ· neque enim est χωÏίον … καλοÏμενον Βᾶσσαι neque ὠναὸς τοῦ Ἀπόλλωνος τοῦ ἘπικουÏίου (Paus. 8, 41, 7). Quod Apollinis templum num tenue sive parvum esse licet dicere? Dolore me opprimi scito molestissimo.
Ut vero labor paullulum minuatur, hoc addo distichon:
Haud procul illa latet vallis, quam quaerimus, urbe,
num quis est, qui hunc cantum Vindobonensem non audierit ? Iohannem Moser voce sua non imitabili cecinisse constat: "non fieri potest, quin in vita mea pristina phylloxera (vitifolii) fuerim.. alioquin vinum non ita desiderarem. quam ob rem vinum non bibo, sed mordeo... id pro certo habeo: me habitasse in vineto prope Vindobonam sito... "
vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis