Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Zythophilus hat geschrieben:Id, quod memoras, carissime Quase, Romanis ipsis licuit; nobisne etiam? Impedire iam non possunt, quin id faciamus. Num Angli gauderent, si Germani uel Francogalli simili modo nouas uoces Anglicas inuenirent?
consus hat geschrieben:Videamus, amice:
Rem ad orationis contextum referendam esse censeo. Qua de causa:
sigillum dei commenticii / falsi / simulati
vel (si rem spectas omnem)
res magica
aliaque eiusdem generis multa.
Novantur vocabula compositione ut versutiloquus; derivatione, ut ille senius; translatione ut primus inter latinos Cicero partes periodi membra et incisa vocavit [orator 211, c.]. Recte autem tum novantur, cum vel necessitas postulat, vel suadet singularis utilitas.
1. Necessitas. Neque enim, ait Cicero [l. c., c.], esse possunt, rebus ignotis, nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut cum id appellandum sit, quod propter rerum ignorantiam ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari. Ciceronem ergo saltem audient illi, qui nimis Ciceroniani esse cupientes, non audent dicere, sacramentum, Missa, rosarium, confirmatio, et sexcenta alia, quae obscura solent et saepe ridicula circuitione efferre.
2. Singularis utilitas nunc est in ornatu, nunc etiam in honesto aliquo joco.
Perperam igitur novata illa sunt, quae neque necessario facta sunt, neque utiliter: tum illa quoque, quae, cum fieri debeant, insolentius fiant.
Nam in his etiam auribus est consuetudinique parcendum, ne quaedam quasi monstra verborum prodeant. Ceterum ista omnia, quae male novantur, si quando sermonem non reddunt obscurum, at certe putidum et impeditum.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste