salve, bone!
verbum capitis / capituli non omni ex parte alienum mihi videtur. gratias ago tibi
obiter quaesitum: num tu Lusitanice scis?
//
de istis verbis, quae proponis -
conditus, orantus - et ego iam cogitabam neque certissimus eram, aptane essent, quod putarem placentam certis pomis minus condiri aut ornari, quasi essent casuita quaedam 'accedentia' et quae facile aliis permutari possent, quam e magna parte effici et constitui. attamen disciplicebat "placenta ex pomis facta", nam non tota constat e pomis. veritas nescioubi in medio posita mihi videtur
tamen, nisi quis melius aliquid proposuerit, verba abs te proposita accipiam acceptaque more Vulpiano scidulis inscribam
hem ... fortasse etiam "placenta [pomis] farta", quod tamen non in omni placentae "pomariae" genere valeat ...
vale.