durgicola hat geschrieben:Noli rebus in adversis contristari
Huius contemptionis culpa in eā est, quam nominatim appellare nefas est. Ea enim fere omnīs homines, quos conveneram, eo magīae Āfricae genere, quod "Voodoo" vocatur, incantavit, ut vīta mea gravibus casibus afficeretur et in ruīnas ageretur. Eo modo ea - scis, quam nominem - me ulciscī vult, quia ipsa propter summam arrogantiam (nimis enim magnifice se animis incorporālibus adorandam praebuerat) e provinciā ulteriore a figūrā lapideā eiecta et mecum in incarnationem demissa est. Ea ego omnia, cum somnians itinera per loca ulteriora facerem, cognovi et ob eam causam, quid faciendum sit, cum ambo in provinciam ulteriorem reverterimus, non ignoro. Tum enim in eandem rem incidemus: Cum eā - scis, quam nominem - iterum unā ero in figūrā *cummeā et ea se iterum magnificentius animis incorporalibus venerandam praebebit. Tum figūra lapidea, quae malleum immanem manibus tenere solet, montes, qui in aversā parte sunt, supervādet et nobis iterum appropinquabit. Tum ego, qui eas res, quas ea, quam nominatim appellare nefās est, facere solet, alioquin tantum spectare soleo, ad agendum cogar, ne iterum incarnatione afficiamur, et totam figuram *cummeam ante figūram lapideam genua flectere cogam - id quod subiectionis est. Tum figūra lapidea nos sublimes rapiet et in summo monte ponet, ubi manibus passis (ut illa Iesū in Rio de Janeiro statua) stabimus et ea - scis, quam nominem - eo melius figūris umbraticis, quae e nebulā, quā humus operta est, surrēxerint, venerandam sese praebēbit. Ē figūrae *cummeae manibus radii lucidi emicabunt et super capita animarum umbraticarum, quae nos adorabunt, ut in *discothecā fieri solet, hūc illūc ferentur.
Haec est veritas *esōterica, quam re et veritate esse praeter me et sortilegas quasdam fere nemo credit. Immo vero ego cerrītus rerum ulteriorum putor. Sed vos - fortes viri! - mortem esse malum pro certo habetis, quamquam animam ipsam esse *physice probari non potest. Quod autem non est, id in malum incidere non potest. Si autem anima est, vīs incorporalis est. Quod autem e materiā supersubstantiali (sive energīā) constat, id numquam peribit.
Utrum haec serio an iocose dixerim, nemo scit nisi hariola.