von ThomasVulpius » Do 1. Okt 2015, 23:11
Praetereā mē ex hōc forō exterminārī tibī licēbit, cum mē damnum honestātī litterārum antīquārum pūblicae afferre crēdās. Sed quae ea litterārum antīquārum honestās pūblica sit, scīre cupiō. Finge mē in statiōne agminum *orbitālium centrālī *Tremoniēnsī aliquem, quī mihī obviam factus sit, interrogāre, quid dē philosophiā Sōcratis cōgitet! Is certē responderit: "Ey hömma, Altaa! Is dat´ nich´ der vonne Griechenbude, da wo´s immaa Freibear gibt?" Aditus ad litterās antīquās plēbī neque est nec hominum dē plēbe, quid in forīs Latīnīs fīat, interest. Vōs, quī rem, quae iam diū ab eīs, quī ad gubernācula reī pūblicae sedent, abiecta est, cōnservāre cōnāminī, genibus flexīs mihī grātiās agere oportuit, quod egō, homō quīnque linguārum antīquārum, sermōne, quem maxima hominum pars mortuum esse exīstimat, ut vīvō ferē cottīdiē ūtor. Vōbīs mihī nōn opus est. Etiam sine vōbīs in linguīs antīquīs, in quibus quasi tabernāculum vītae collocāvī (cf. CIC. de orat. 3,77), versābor. Fierī etiam possit, ut rēbus Latīnīs omnīnō abiectīs in *Sānscritīcē scrībendō loquendōque tōtum tempus verser. Quam linguam ā deīs ipsīs hominibus datam esse cōnstat.
Zuletzt geändert von
ThomasVulpius am Fr 2. Okt 2015, 07:17, insgesamt 1-mal geändert.