Turcorum ductor, quae te dementia turbat?
Tu cave ne fastu pectora plena geras!
Nonne superbia vana solet praecedere casum?Te delirantem tot documenta monent.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Tiberis hat geschrieben:Quousque qui Europam modo regunt iunctam,
aequa illius calumnias ferent mente?
audaciam quousque perferent tantam?
quod iste se interponit impudens rebus
nostris homo, vi summa erit recusandum.
sunt namque certi, ut ait Horatius,fines.
neque audiantur, qui velint furorem eius
sedare , quamvis concitaverit cives.
et Turcia, iste dum obtinet potestatem,
pars esse iunctae non meretur Europae.
Prudentius hat geschrieben:Gemach, oh ihr Dichter! Haltet ein! Haltet ein! Übersetzungsdeutsch ist auch eine schöne Sprache.
Ihr vereinsamt ja das Forum, indem der Interessent denken muss, er müsse seinen Beitrag in Form einer lat. Elegie formulieren!
Zythophilus hat geschrieben:Miramur, querimur, simul minamur
poenas. Quid fieri putamus? Ille
nos ridet, neque eget tamen tributis
nummis auxilioque, cum queramur.
Miratur, queritur, simul minatur.
Zurück zu Sonstige Diskussionen
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste