Ut initium aenigmatis solvendi faciam, mi Christophore, hoc modo ad interrogata tibi ausim respondere:
Quod sciam, nostris temporibus nemo alius coronatoris munere fungi videtur nisi archiepiscopus cuius sedes oppidum est Durovernum Cantiacorum.
Locum ipsius coronationis constat esse urbem Londinium.
Durovernum et Londinium inter se coniuncta sunt via latissima quae vocatur
M2.
Est etiam validissimum vehiculum et celerrimum cui nomen datum est
BMW M2.