- Bus PannHal.PNG (160.72 KiB) 32280-mal betrachtet
Caeruleo uehimur per Pannonica arua uehiclo,
oppidula atque urbis moenia adire libet.
Nos comitabatur Franciscus multa renarrans
doctus et his addens omnia plura refert.
Assidue loquitur, loquitur, non desinit umquam,
edere cum possint continuo ora sonos.
Quidquid Pannoniae tribuit per saecula longa,
muros et lapides, Roma, uidere licet.
Nulla fugit nostros coctilis tegula ocellos,
spectamusque Dei templa, sepulcra, lacum.
Integra saxa tenent lapidaria saxaque fracta,
insuntque effigies signaque fracta simul.
Impatiens omnis iam fundamenta requirit,
quaeque uorax dederat tempus et hostis humo.
Quae memor annorum retinet uestigia opesque
Tellus? Quae sub humo fragmina et ossa latent?