Haec declinatio progressa est cum protestantismo, per suam negationem sacrificii Missae, valoris absolutionis sacramentalis, proinde confessionis, per suam negationem infallibilitatis Ecclesiae, et Traditionis seu Magisterii, et necessitatis observandi praecepta ad salutem. Sunt quatuor negationes maximae quae evertunt fundamenta vitae christianae.
Consus amicis suis sal.
His diebus Mystica socia nostra studiosissima quoddam nobis opus proponit, quod inscribitur „De sanctificatione Sacerdotum secundum exigentias nostri temporis“. Composuit Romae anno aetatis nostrae MCMXLV Reginaldus Garrigou-Lagrange.
Quamvis ad hoc tempus nulla alia operis pars mihi nota sit nisi ea quam Mystica benigne ad nos misit, tamen primo aspectu confisus hoc iam breviter dicere velim:
Operis quidem scriptori ipsi minime obicio, quod doctrinae catholicae toto pectore videtur deditus esse, sed fateor, quo saepius verba illa legam et perpendam, eo graviore obloquendi me cupiditate affici ne dicam inflammari; religiosus enim vir in protestantismo condemnando mea quidem sententia sermone tam intolerabilis adrogantiae pleno utitur, ut quicumque fidem evangelicam profiteatur gravissime offendatur: Nonne ii quoque qui ex animi sententia protestantismo favent „fundamenta vitae christianae“ magni aestimant? Praeterea: Quibus argumentis e ratione ductis confirmatur ecclesiam, id est contionem quandam hominum mortalium eandem fidem profitentium, „infallibilem“ esse? Plura dicere possum, sed in praesens iam satis verborum.
Valete.