Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Mihi quoque scito admodum placere praemio Nobeliano optimum illum virum Aethiopem esse affectum. Puto enim, si aliter de praemio tribuendo decretum esset, futurum fuisse ut virguncula Sueca iam nunc quasi pro sancta habita omnino canonizaretur. Di meliora…!Tiberis scripsit / hat geschrieben:vehementer gaudeo, quod non sancta illa Margareta, cui a multitudine favebatur, sed Abiy Ahmed, ....
Tiberis scripsit / hat geschrieben:... vae nobis, si ii, qui aliter sentiunt ac multitudo, non solum non audiuntur, sed etiam in libertate dicendi vi minisque coercentur. ...
Longipes hat geschrieben:Dubito me scriptoribus harum paginarum magis credere quam illis, quos "turbam Thunbergianorum" vocasti.
Longipes hat geschrieben:At ii, qui verbis "links-grüner Faschismus" vel "grüner Klima-Terror" utantur (quae Latine reddere operae pretium non est), minime in utramque partem disserere mihi videntur
Quisquis poetis obicit quod fabulas quasi per somnia comminiscuntur, is oblivisci videtur etiam regnum quod vocatur Dei nihil aliud esse nisi somnium, id est "rem fictam et adumbratam".somnia
Quando fuit haec aurea aetas liberae doctrinae atque artium liberarum?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 37 Gäste